- JOHANNES Com. Nassoviae
- JOHANNES Com. NassoviaeViandae, Baro Bredae, Toparcha Leccae, Praefectus Brabantiae; Uxorem sibi iunxit Mariam, Ioh. Com. Lonae et Heinsbergae filiam sicqueve matrimonii iure vartas ditiones paternae regioni ad didit, atque inter eas tertiam Iuliaci agri, sed non sine controversia, partem. De eo in aulaeo haec Inscr. intexta legitur Dillenburgi: Iohannes Comes de Nassau, ex Maria uxore Comitis de Loen filia, inter ceteros genitos liberos. Engelbertum hominem animosum et virtute praeditum habuit, cui postea uxor Marchionissa quaedam de baden. Fuit homo benignus mullisqueve egregiis in factis visus. sepultus in Bredau, apud Maiores. Habuit enim ex praefata uxore, praeter Annam, Phil. Com. Cattimelibocensi primum, dein Othoni Brunsvico Lunaeburgensi Duc. nuptam; et Adrianam, Phil. Henoviae Com. uxorem et Ottiliam, primam Monasterii, a Matre, in agro Bredano exstructi, Antistitem: filios duos, Engelbertum et Iohannem, qui paternam hereditatem ita inter se divisêrunt, ut, cum dominia patria Rheno dirimerentur, recentiora et in veteri Gallia posita Engelberti; vetera et in Germania sita Iohannis essent. Sed Engelberto sine prole Defuncto A, C. 1504. frater superstes ditiones denuo uniit: de quo Vide mox hic infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.